CAUCA et CAUCUS

CAUCA et CAUCUS
CAUCA et CAUCUS
recentioribus Latinis idem, qui veteribus cyathus, patera nempe, unde bibitur. Ael. Spartian. in Pescenmo Nigro, c. 10. Hic tantae erat severitatis, ut quum milites quosdam in cauco argenteo expeditionis tempore bibere vidisset, iusserit omne argentum -- submoveri. Gloss. Καῦκα, patera: In Epigramm. Graeco Καυκίον, eius enim lemna, εἰς ἔρωτα εν καυχίῳ γεγλυμμένον, In Cupidinem in cauco scalptum. Idem cum bauca et bauco, quâ voce aliquoties, in Vitis Pontificum Anastasius utitur Bibliothecar. etc. Hinc Caucii nummi de quibus infra, it. Caucularii et Cauculatores, pro Incantatoribus, quos Galli hodie Ioveurs de gobelets vocant, in Capitular. Caroli M. Cauculum enim est acetabulum, unde Cauculator ψηφοπαίκτης et praestigiator. Seneca, Ep. 45. Sic ista sine noxa decipiunt, quomodo praestigiatorum acetabula --- in quibus fallacia ipsa delectat. Atque inde ad quemvis oculorum fascinatorem et magum vox translata. Salmas. ad Spartian. cit. loc. Car. vero du Fresne Cauculatores seu Coclearios fuisse ait, qui cauculis seu poculis amatoriis, cibis vel phylacteriis ita mentes quorundam inficiunt, ut in insaniam verti a plerisque iudicentur, dum proprias non sentiunt contumelias, ex L. Wisigoth. l. 3. tit. 4. §. 13. Et certe istiusmodi poculorum meminit Plautus in Truculento, Actu 1. Sc. 1. v. 23.
Si semel amoris poculum accepit mere,
Eaque intra pectus se penetravit potio, etc.
Guichelaers Belgae, Gauckeler Germani dicnnt: Vide eum in Glossario. Vox vero Caucus non Latina, sed Graeca est, et vetustissima. Quidquid enim cavum ac κυμβοειδὲς esset, καῦκον et καύκαλον dixêre, ut idem Salmas. pluribus docet apud Spartian. ubi supra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Colombian parapolitics scandal — Parapolitics redirects here. For the political science concept, see Parapolitics (disambiguation). Signature of paramilitary leaders and two Colombian politicians in the Pact of Ralito document which agreed to seek the re foundation of Colombia.… …   Wikipedia

  • List of the first female holders of political offices in the Americas — Antigua and Barbuda * Governor General Louise Lake Tack 2007 Fact|date=May 2008Argentina * Co President ( de facto ) Eva Perón 1946 Fact|date=May 2008 * Head of Ministries (Labour, Social Welfare, Health) Eva Perón 1946 Fact|date=May 2008 *… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”